Arcana Coelestia (Elliott) n. 7605

Previous Number Next Number See English 

7605. `Et triticum et zea': quod significet bonum interioris naturalis et verum ejus, constat ex significatione `tritici' quod sit bonum amoris et charitatis, de qua n. 3941; et quia est frumentum hordeo nobilius, est bonum interioris naturalis; et ex significatione `zeae' vel speltae, quod sit verum interioris naturalis {1}correspondens bono quod significatur per triticum'; quod `zea' sit verum illud, constare potest ex eo quod in Verbo, ubi dicitur de bono, etiam dicatur de vero, et hoc propter conjugium caeleste quod est boni et veri in singulis Verbi, (c)ac in supremo sensu propter unionem Ipsius Divini (c)et Divini Humani in Domino, cui conjugium boni et veri in caelo correspondet; ita quod Ipse Dominus quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum sit Intime in Verbo {2}, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2618, 2712, 2803, 3132, 4138 fin., 5502, 6179, 6343. Inde patet quod per `zeam' significetur verum {3} correspondens bono quod significatur per `triticum.' @1 ; quod zea sit verum correspondens bono quod significatur per triticum$ @2 i ubivis$ @3 i interioris naturalis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church