7624. Bonum et verum cum procedunt a Domino, prorsus unita sunt, ac ita unita ut non duo sed unum sint; inde quoque bina illa unum sunt in caelo; et quia unum sunt in caelo, est caelum imago Domini; similiter foret Ecclesia si charitas et fides ibi unum {1}essent. @1 forent$