7625. Idea de bono quod charitatis et de vero quod fidei formari potest ex sole et ejus luce; lux quae procedit a sole cum conjuncta est calori, quod fit tempore veris et aestatis, tunc omnia telluris germinant et vivunt; at cum in luce non est calor, ut tempore hiemis, tunc omnia telluris torpent et emoriuntur. In Verbo etiam Dominus comparatur soli; ac verum conjunctum bono, quod ab Ipso procedit, comparatur luci; et quoque in Verbo verum fidei vocatur `lux,' et bonum amoris vocatur `ignis'; est etiam amor ignis vitae, et fides lux vitae.