7678. `Et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti': quod significet dominium potentiae veri Divini super infestantium totum naturale, constat ex significatione `extendere baculum' quod sit dominium potentiae, de qua supra n. 7673; ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum, de qua n. 6752, 7010, (a)7014, 7382; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit naturale quod infestantium, de qua supra n. 7674. Potentia Divina, quae describitur per `manum Moschis,' est potentia veri Divini; `quod omnis potentia sit veri, videatur n. 3091, 5623, 6344, 6423, 6948; immo talis potentia est Divino Vero quod procedit ex Divino Bono, ut per illud creata sint omnia quae in universo; `Verbum' significat id Verum apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, i 1, 3;
inde est quod per Moschen miracula facta sint, nam `Moscheh' repraesentat Divinum Verum. Creditur a plerisque quod Verbum seu Divinum Verum sit modo loquela a Jehovah ac mandatum quod ita fiat, ac non amplius aliquid, sed est Ipsum Essentiale ex quo et per quod omnia; id Esse quod procedit ab Ipso, et inde Existere omnium, est quod intelligitur per Divinum Verum; hoc illustrari potest ab angelis: ab illis procedit sphaera charitatis et fidei quae sensibiliter percipitur, quae etiam producit mirabiles effectus; ex his aliqua idea formari potest de Divino Vero quod procedit a Divino Bono Domini. @1 verum enim Divinum vivificat illos qui in bono, quia ex bono in facultate sunt recipiendi illud, at verum Divinum mortificat illos qui in malo, quia malum est quod rejicit illud; inde devastatio; ex quibus patet quid intelligitur per dominum potentiae veri Divini super infestantium totum naturale$