7679. `Et Jehovah adduxit ventum orientalem': quod significet destructionis medium, constat ex significatione `venti orientalis' quod sit medium destructionis; quod `ventus orientalis' id significet, est quia siccus erat et tempestuosus, et quia inde exsiccabat producta terrae illius, et per vim suam confregit arbores, et in mari naves; inde per illum ut per medium describitur potentiae Divinae effectus; praeterea per `orientem' significatur bonum amoris et charitatis, quia in supremo sensu Dominus, n. 101, 1250, 3708; et bonum amoris (c)ac charitatis in sua {1}origine, quia Divinum est, clementissimum, (t)inde etiam in suo processu in caelum; at cum delabitur ad inferna, fit inclemens ac immite, quia ab illis ibi vertitur in tale; ideo boni illius Divini influxus et praesentia ibi non modo cruciat illos, sed etiam devastat; {2}ex his etiam est quod per `ventum ab oriente' seu `orientalem' significetur medium destructionis. 2 Quod per `ventum' illum significetur medium destructionis, patet a locis ubi in Verbo memoratur, ut apud Jeremiam, Sicut ventus orientalis dispergam illos coram hoste, xviii 17:
apud Ezechielem, Vitis plantata non prosperabitur; nonne cum attigerit illam ventus orientalis, exarescendo exarescet? (x)xvii 10:
apud eundem, Vitis illa evulsa est in ira, in terram projecta, ventus orientalis arefecit fructum ejus, xix 12:
apud Hoscheam, Ille inter fratres ferox, veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, xiii 15:
apud Davidem, Per ventum orientalem confringes naves Tharschischi, Ps. xlviii 8 [A.V. 7]:
apud Ezechielem, In aquas multas deduxerunt te, contemnentes te, ventus orientalis fregit te in corde marium, xxvii 26;
ex his patet quod `ventus orientalis' medium destructionis significet, ex causa quia siccus erat ac tempestuosus; inde quoque significat medium devastationis, ut apud Hoscheam, Ephraim pascens ventum, et persequitur (x)eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, xii 2;
`Ephraim' pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6238; {3} `pascere ventum' est multiplicare mendacium, et `persequi (x)eurum' est multiplicare vastationem; status vastationis ac tentationis etiam vocatur `dies (x)euri' apud Esaiam, xxvii 7, 8. @1 origine est Divinum ita$ @2 inde quoque causa$ @3 i ubi$