Arcana Coelestia (Elliott) n. 7680

Previous Number Next Number See English 

7680. `Toto die illo et tota nocte illa': quod significet omne perceptionis, tam obscurae quam non obscurae, apud infestantes, nempe quod destructum, constat ex significatione `diei' quod sit status perceptionis non obscurae; et ex significatione `noctis' quod sit status perceptionis obscurae; nam tempora diei, ut mane, meridies, vespera, et nox, correspondent illustrationibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 5672, 6110, ita perceptionibus; in genere dies et nox perceptiones dicuntur, non illustrationes, quia malis qui infestant non est illustratio, sed usque est perceptio; sed tamdiu illis est perceptio, quamdiu apud illos aliquid cognitionis veri et boni {1}ab Ecclesia in qua vixerant remanet, nam per verum et bonum communicant cum illis qui in caelo; at cum deprivati sunt cognitionibus illis, {2}quod fit quando devastati sunt, {3}tunc non amplius illis est aliqua perceptio; possunt quidem infernales confirmare sua mala et quoque sua falsa; sed hoc non est perceptio; {4} perceptio est videre quod verum sit verum et bonum bonum, tum quod malum sit malum et falsum falsum, sed non perceptio est videre verum ut falsum, ac bonum ut malum, {5}}tum vicissim, malum ut bonum, et falsum ut verum; {6}illis qui hoc faciunt loco perceptionis est phantasia, quae facit apparentiam perceptionis, {7}per quod tales sciant confirmare falsa et mala per talia quae {8} sensibus obvia sunt et concupiscentiis favent {9}. @1 ab Ecclesia altered to Ecclesiae$ @2 ut$ @3 tunc amplius illis non aliqua perceptio est$ @4 i nam$ @5 et$ @6 sed$ @7 cum tales sciunt$ @8 i appetitis et$ @9 i et inde facere verisimilia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church