Arcana Coelestia (Elliott) n. 7681

Previous Number Next Number See English 

7681. `Mane factum': quod significet statum caeli in ordine, constat a significatione `mane' quod sit regnum Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus, de qua n. 22, 2333, 2405, 2540, 2780, et quod sit status illustrationis, n. 3458, 3723, 5740, 5962, hic {1}autem per `mane' significatur caelum in ordine; quomodo {2} hoc se habet, constare potest ab illis quae n. 7643 dicta sunt, quod nempe mali devastentur, sicut Dominus ordinat caelum; influxus enim boni et veri e caelo facit devastationem apud malos, quare cum Dominus ordinat caelos, tunc inferna, quae in opposito sunt, a se ordinantur, ac removentur a caelo secundum gradus mali, et sortiuntur loca secundum quale mali; inde constare potest quod a Domino non procedat nisi bonum, et quod malum sit ab illis qui contra bonum sunt, et demum id non sustinent. {3}Ex his patet quod per `mane factum' hic significetur (d)status caeli in ordine. @1 itaque$ @2 i cum$ @3 Inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church