7682. `Et ventus orientalis attulit locustam': quod significet falsum densum apud infestantes per medium destructionis, constat ex significatione `venti orientalis' quod sit medium destructionis, de qua mox supra n. 7679; et ex significatione `locustae' quod sit falsum in extremis, de qua n. 7643, hic falsum densum, quia totum naturale ab illo occupatum, n. 7645.