7847. `Et dabunt super binos postes et super superliminare': quod significet vera et bona naturalis, constat ex significatione `postium januae' quod sint vera naturalis; et ex significatione `superliminaris' quod sint bona ejus; quod postes et superliminare illa sint, est quia per `domum' significatur ipse homo seu mens ejus, et per illa quae januae sunt significantur quae inserviunt pro introducendo; quae quod sint vera et bona naturalis, patet, nam naturalis homo prius instruitur quam rationalis, et quae homo tunc discit sunt naturalia, quibus insinuantur successive spiritualia, quae sunt interiora; inde patet quomodo naturale quoad vera et bona inservit pro introducendo. Praeterea `superliminare et postes' simile significant ac frontale et manus apud hominem; ideae angelicae tales sunt ut {1}naturalia referant ad talia quae hominis sunt; causa est quia mundus spiritualis seu caelum est in forma hominis, ac ideo ad illam se referunt omnia illius mundi, hoc est, omnia spiritualia, quae sunt vera et bona, ut ad finem plurium capitum, ubi de correspondentiis, ostensum est; et quia naturalia in ideis angelicis fiunt spiritualia, {2}ita quoque domus, quae illis est mens hominis, et cubicula et conclavia {3} interiora mentis, ac fenestrae, januae, postes, et superliminaria, {4}sunt exteriora (d)mentis quae introducunt; quia angelicae ideae tales sunt, etiam vivae sunt; et sic quae in mundo naturali objecta mortua sunt, dum in mundum spiritualem transeunt, fiunt objecta viva, nam omne spirituale est vivum, quia procedit a Domino. 2 Quod `postes et superliminare' simile significent {5}ac apud hominem frontale et manus, apparet ab his apud Moschen, Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; alliges ea in signum super manum tuam, et sint in frontalia inter oculos tuos; et scribas ea super postes domus tuae, et in portis tuis, Deut. vi 5, 8, 9, xi 13, 18, 20;
{6}quia simile involvunt, dictum est utrumque. 3 Quod `superliminare et postes' in spirituali sensu sint bona et vera naturalis, per quae introductio ad spiritualia, constat a descriptione novi templi apud Ezechielem, per quod significatur Ecclesia spiritualis; ibi pluries memorantur postes et superliminaria, quae etiam mensurata sunt; quod nequaquam factam esset nisi (t)illa etiam aliquid Ecclesiae ac caeli, hoc est, aliquid spirituale significarent, prout sequentia apud illum prophetam, Sacerdos accipiet de sanguine peccati, et dabit super postem domus, et super quattuor angulos prominentiae altaris, et super postem portae atrii interioris, in primo die mensis, xlv 19:
apud eundem, 4 Intrabit princeps via porticus foris, et stabit apud postem portae, et sacerdotes facient holocaustum illius {7}, tunc adorabit super limine portae, xlvi 2;
quod per `templum' ibi non templum intelligatur sed Ecclesia Domini, quisque scire potest, nam talia quae ibi in pluribus capitibus descripta sunt nusquam evenerunt, nec evenient. Quod in supremo sensu per `templum' intelligatur Dominus quoad Divinum {8} Humanum, Ipse docet apud Joh. ii 19, 21, 22; inde in sensu repraesentativo per `templum' intelligitur Ecclesia Ipsius; quod angelus mensus sit superliminaria novi (d)illius templi, videatur Ezech. xl 9, 10, 14, 16, 24, xii 21, 25, quae mensuratio nullius rei foret nisi `superliminaria' significarent aliquid Ecclesiae, et quoque numeri. Quia `postes et superliminare' significabant vera et bona in naturali, quae introductioni inserviunt, idcirco in templo illo novo (c)ea `facta sunt quadrata prospectu,' Ezech. xli 21; {9}ac ideo in templo Salomonis postes facti sunt ex lignis olei, I Reg. vi 31, 33; `lignum olei' significabat bonum veri seu bonum quod est Ecclesiae spiritualis. @1 quae in natura sunt$ @2 idcirco illa se referunt ad talia quae sunt hominis, inde est quod domus illis sit homo, seu mens ejus,$ @3 i domus sint$ @4 sint$ @5 cum frontali et cum manibus apud hominem, patet$ @6 simile hic significat quod scriberent illa super postes domus, ac quod alligarent in signum super manum et in frontalia$ @7 i et pacifica illorum$ @8 i Suum$ @9 sicut etiam in Templo Salominis, I Reg. vii 5; ac ideo in hoc templo$