Arcana Coelestia (Elliott) n. 7848

Previous Number Next Number See English 

7848. `Super domibus': quod significet illa quae voluntatis boni sunt, constat ex significatione `domus' quod sit homo, de qua n. 3128, quodque sit mens hominis, n. 3538, 4973, 5023, 7353, consequenter id quod est voluntatis, hic quod voluntatis boni; causa quod per `domum' etiam significetur voluntas, est quia per eam significatur homo, et homo est homo imprimis ex velle suo; praeterea sive dicas hominem sive mentem ejus, idem est; homo enim non est homo ex forma corporis sui, sed ex mente sua, et homo est talis homo qualis est ejus mens, {1}hoc est, qualis ejus intellectus et voluntas, praecipue qualis voluntas. @1 cumprimis qualis est voluntas illius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church