788. Quod 'creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata est {1} desuper terra' significent quod ita ejus fluctuatio (x)fuerit; et quod 'corroboratae aquae, et auctae valde super terra, et ivit arca super faciebus aquarum' significent quod fluctuationes ejus ita increbruerint, non constare potest nisi prius dicatur qualis fuit status hujus Ecclesiae quae Noahus vocatur: 'Noahus' non fuit ipsa Antiqua Ecclesia, sed sicut parens aut semen istius Ecclesiae, ut prius dictum; sed 'Noahus cum Shemo, Hamo et Japheto' constituebant Ecclesiam Antiquam, quae immediate successit Ecclesiae Antiquissimae; omnis homo' Ecclesiae Noahus dictus fuit ex posteris Ecclesiae Antiquissimae proinde in simili fere statu quoad malum hereditarium sicut cetera posteritas quae periit; et qui in simili statu, non potuerunt regenerari et fieri spirituales, sicut ii qui non ex hereditario tale trahunt; quale hereditarium habuerunt, dictum prius est n. 310; ut hoc clarius sciatur quomodo se habet; [2] qui ex semine Jacobi sunt, ut Judaei, non ita regenerari possunt ac gentes; inhaeret non solum contrarium fidei ex principiis captis ab infantia et dein confirmatis, sed etiam ex hereditario quod inhaereat etiam ex hereditario, aliquantum constare potest ex eo quod diverso genio sint, immo diversis moribus, ut et diversa facie reliquis, a quibus dignosci possunt, quae sunt ex hereditario; ita quoque quoad interiora, nam mores et facies sunt interiorum typi quare etiam Judaei conversi, prae aliis fluctuant inter verum et falsum similiter primi homines hujus Ecclesiae qui Noahus vocantur, qui ex prosapia et semine antiquissimorum fuerunt: hae fluctuationes sunt quae hic describuntur; et dein in sequentibus, Quod Noahus fuerit vir humi, et quod plantaverit vineam, et biberit ex vino, et inebriatus sit, ita ut nudatus jaceret in medio tentorii, ix 20, 21. Quod pauci fuerint, constare mihi potuit ex eo quod homo Ecclesia istius in mundo spirituum repraesentetur sicut vir longus et gracilis, indutus candido, in arto conclavi: sed usque hi fuerunt qui doctrinalia fidei conservarunt et apud se habuerunt. @1 sit I.$