Arcana Coelestia (Elliott) n. 789

Previous Number Next Number See English 

789. Fluctuationes hominis hujus Ecclesiae describuntur hic per quod 'primum creverint aquae,' hoc est, falsa; tum quod 'sustulerint arcam'; adhuc quod 'elevata sit desuper terra'; dein quod 'corroboratae aquae et auctae valde super terra'; demum quod 'iverit arca super faciebus aquarum'; sed singulos fluctuationis gradus describere, et prolixum nimis et supervacaneum foret; satis est quod sciatur, hic describi illos; solum quid significet quod 'arca elevata sit desuper terra, et iverit super faciebus aquarum,' quod constare nemini potest nisi sit instructus quomodo homo a malis et falsis detinetur; hoc quia arcanum est, paucis describendum: omnis homo in genere, tum quoque regeneratus, talis est ut nisi Dominus detineat eum a malis et falsis, quod se praecipitem conjiciat in infernum, et quo momento non detinetur, praeceps ruit; quod per experientias mihi notum factum, et repraesentatum quoque per equum, de quo videatur, n. 187, 188: haec detentio a malis et falsis non aliter se habet ac 'elevatio,' sic ut mala et falsa percipiantur infra, et is supra; de qua elevatione, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: haec elevatio est quae significatur per 'arcam quod elevata sit desuper terra' et quod 'iverit arca super faciebus aquarum.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church