Arcana Coelestia (Elliott) n. 7996

Previous Number Next Number See English 

7996. `Omnis filius alienigenae non comedet illud': quod significet illos qui non in vero et bono, quod ab illis separati, constat ex significatione `alienigenae' quod sint qui extra Ecclesiam non agnoscentes aliquid veri et boni quae fidei, ut fuerunt gentes in terra Canaane, de qua n. 2049, 2115, ita qui non in vero et bono; et ex significatione `non comedere illud' {1} quod sit non communicare (c)et conjungi cum illis, ita {2}separati ab illis; (m)agitur in nunc sequentibus de illis qui simul {3}comedent Paesach, et qui non {3}comedent; erat Paesach cena, quae {4}repraesentabat consociationes bonorum in caelo; in statutis quae {5} sequuntur, indicatur quinam consociari possent, et quinam non {6} possent.(n) In genere convivia tam prandia quam cenae antiquis temporibus intra Ecclesiam fiebant ut consociarentur et conjungerentur quoad amorem, ac ut se mutuo instruerent in illis quae amoris et fidei, ita in illis quae caeli, videatur n. 3596, 3832, 5161; talia fuerunt illo tempore jucunda circa (x)comessationes, et fuerunt finis propter quem prandia (c)et cenae; {7}ita nutriebatur mens et quoque corpus unanimiter et correspondenter; inde illis sanitas ac vita longaeva, ac inde illis intelligentia et sapientia, {8}tum inde illis communicatio cum caelo, et quibusdam manifesta cum angelis. {9} At sicut omnia interna {10} successu temporis evanescunt, (c)et abeunt in externa, ita quoque conviviorum {11}et (x)comessationum fines qui hodie non sunt propter conjunctionem aliquam spiritualem sed propter conjunctiones mundanas, nempe propter lucra, propter ambitus honorum, {12}et propter voluptates {13}, inde nutritio corporis, sed nulla mentis{14}. @1 i, nempe Paesach,$ @2 separari$ @3 comederent$ @4 repraesentabant I$ @5 i nunc$ @6 i consociari$ @7 jucunda illa erant illis cibus coelestis, qui cibus etiam repraesentatur in cibis qui super mensa, inde illis fuerunt jucunda externa et interna simul, ac vere jucunda quia externa repraesentabant interna illa, nempe terrestres cibi coelestes, per illos nutriebatur mens, et per hos corpus$ @8 ac inde quoque$ @9 i Caena paschalis tale convivium fuit, illis qui in Ecclesia repraesentativa; Sancta Caena quae successit etiam tale fuit cum Ecclesia Christiana inchoabatur;$ @10 i Ecclesiae$ @11 seu$ @12 tum quoque$ @13 i corporeas$ @14 i; sed talia sunt consociationes infernales, quae sunt conjunctiones ac amicitiae externae, animis hostilia spirant contra se mutuo ac contra alios, nam in infernis non sunt conjunctiones, sed tales illorum quales inter se sunt latronum, inde corpori non sanitas, minus menti, sed corpori morbi ac menti insaniae, ac vita denique in inferno$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church