7997. Quod cena paschalis repraesentaverit consociationes angelorum in caelis quoad bona et vera, videatur supra n. 7836, 7996, et quia illas repraesentabat, ordinatum est {1}ut non modo unaquaevis domus per se tunc simul esset et comederet, sed etiam quod non alii consociarentur quam qui repraesentarent conjunctionem amoris, qualis est societatum caelestium, et sic quod reliqui {2} separarentur; qui separarentur erant `alienigenae,' nam per illos {3}significabantur qui non in bono et vero Ecclesiae, tum `inquilini (c)et mercenarii,' quia per illos repraesentabantur qui ex sola indole naturali, et qui propter lucra facerent et venditarent bonum et verum; hi et illi {4}non consociari possunt cum angelis in caelis, sed cum illis licet circumvagari, quod fit (x)primo tempore adventus illorum in alteram vitam, antequam subeunt vastationes boni et veri, tunc cum ad aliquam societatem angelicam veniunt ac sentiunt sphaeram sanctitatis ex vero boni innocentiae, quod significatur per `sanguinem agni paschatis,' n. 7846, 7877,' non possunt appropinquare sed ex timore et aversatione confestim aufugiunt. @1 i non modo quod$ @2 i abinde$ @3 significantur$ @4 nec$