Arcana Coelestia (Elliott) n. 8004

Previous Number Next Number See English 

8004. `Non educes e domo de carne foras': quod significet quod bonum hoc non commiscebitur bono alterius, constat ex significatione `educere e domo foras' quod sit alteri dare ad comedendum, ita commiscere cum alio bono quam quod est suae societatis; et ex significatione `carnis' quod sit bonum, de qua n. 6968, 7850. Sunt enim {1} societates in caelo distinctae secundum functiones (d)omnium membrorum, viscerum, et organorum in corpore, ut ad finem plurium capitum ostensum est; functio cujusvis membri, visceris, et organi per correspondentiam se refert ad peculiare bonum ab altero distinctum; {2}(x)exinde patet quod bona multiplicia sint, et quod, ut ex illis {3}distinctae formae existant, quae simul sumptae formam perfectissimam caeli constituent, {4}nequaquam commiscenda sint, nam si commiscerentur, periret {5} distinctio; hoc significatur per quod `non educerent e domo de carne foras.' @1 i omnes$ @2 quia tot genera boni sunt$ @3 forma constituatur$ @4 non commiscenda sunt$ @5 i omnis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church