Arcana Coelestia (Elliott) n. 8005

Previous Number Next Number See English 

8005. `Et os non frangetis in illo': quod significet scientificum verum quod etiam integrum erit, constat ex significatione `ossis' quod sit ultimum in quo terminantur interiora ut in sua basi, {1}ac fulciuntur ne fiat divaricatio; tale ultimum in spiritualibus est scientificum, nam omnia vera et bona spiritualia defluunt secundum ordinem ad inferiora et terminantur tandem in scientificis, ac ibi sistunt se videnda homini; quod `non {2}frangetis' sit quod integrum erit, patet. Scientificum dicitur integrum, cum non nisi quam vera quae concordant cum suo bono in se admittit, nam scientificum est commune receptaculum {3}. {4}Praeterea scientifica se habent sicut ossa in homine, si ea non integra sunt aut in suo ordine, ut cum luxata aut cum distorta, forma corporis inde {5}variatur, et secundum illam actiones. Scientifica vera sunt doctrinalia. 1@ ut I$ @2 frangerent$ @3 i verorum, et quale est receptaculum, tale fit verum quod influit, inde constare potest, quanti interest, ut scientifica vera sint integra$ @4 se habent enim illa$ @5 existit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church