8066. `Et erit tibi in signum super manu tua': quod significet quod erit perpetuo in voluntate, constat ex significatione `signi' quod sit perpetua recordatio, nam quod signo est et quod memoriali, hoc propter perpetuam reminiscentiam est; {1}quod `signum super manu' esset, erat ut quoties moverent manum, seu facerent aliquid, ejus reminiscerentur, et quod ut `memoriale inter oculos' esset, erat ut quoties intuerentur aliquid, ejus reminiscerentur; et ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, hic voluntas, quia omnis actio et potentia actionis, quae fit per manum, procedit (c)a voluntate. @1 quod signo in manu est ut quoties movet manum, ejus reminiscatur, et quod memoriali inter oculos est, ut quoties intuetur aliquid, imprimis cum sursum ad coelum, quod reminiscatur; inde erit in signum, est ut sit perpetuo$