Arcana Coelestia (Elliott) n. 8067

Previous Number Next Number See English 

8067. `Et in memoriale inter oculos': quod significet quod perpetuo in intellectu, constat ex significatione `memorialis' quod etiam sit perpetua recordatio; `memoriale' dicitur quia hoc in Verbo praedicatur de intellectuali, at `signum' de voluntario; et ex significatione `oculorum' quod {1}sint intellectus, de qua n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; inde per `in memoriale inter oculos' significatur quod perpetuo erit in intellectu, hoc est, in cogitatione. Quomodo intelligendum {2} quod perpetuo erit in {3}intellectu et perpetuo in {4}voluntate, paucis dicetur: quae apud hominem per fidem et charitatem impressa sunt, seu quae homo plane credit et amat, haec perpetuo sunt in ejus cogitatione et voluntate, cogitat enim illa et vult illa tametsi in ideis et in negotiis de illis rebus est, et autumat quod illa in mente tunc non adsint; ibi enim sunt inter alia quae constituunt quale mentis; quod ita sit, patet manifeste a sphaera spirituali quae circum spiritum seu angelum est, cum enim appropinquat, ex sphaera illa cognoscitur ilico qua fide et qua charitate est, ac plura quae ei cordi sunt, tametsi ille de iis tunc nihil cogitat; sunt talia quae vitam mentis cujusvis constituunt, et se tenent perpetuo ibi; illustrari haec possent a perpluribus apud hominem, sicut a reflexionibus variis, ab affectionibus, aque actionibus ab infantia impressis, et similibus, quae jugiter adsunt et regunt, etiamsi nihil de eo manifeste cogitatur; ita se habet cum amore in proximum, cum amore in Deum, cum amore boni et veri, cum fide; qui in illis {5}sunt, perpetuo {6}volunt illa ac {7}cogitant illa, nam insunt, et cum insunt, dicuntur universaliter regnantia, videatur n. 6159, 6571, 7648. @1 sit$ @2 i sit$ @3 voluntate$ @4 intellectu$ @5 d sunt i est$ @6 vult$ @7 cogitat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church