8101. Vers. 19. Et accepit Moscheh ossa Josephi secum, quia adjurando adjuravit filios Israelis, dicendo, Visitando visitabit Deus vos, et ascendere facietis ossa mea exhinc vobiscum. `Et accepit Moscheh ossa Josephi secum' significat repraesentativum Ecclesiae quod illis {1}: `quia adjurando adjuravit filios Israelis, dicendo' significat obstrictionem {2}: `Visitando visitabit Deus vos' significat cum id ultimum et primum Ecclesiae venturum: `et ascendere facietis ossa mea exhinc vobiscum' significat, ut supra, repraesentativum Ecclesiae illis, non Ecclesia, quae etiam est in interno {1}. @1 i (n. 6592)$ @2 i (ut n. 6590)$