Arcana Coelestia (Elliott) n. 8102

Previous Number Next Number See English 

8102. Haec supersedentur ulterius explicare, quia prius ad Gen. l 24, 25, explicata sunt, ubi similia verba, videatur n. 6590, 6592.

8102[a]. Vers. 20-22. Et profecti e Succoth, et castrametati in Etham, in fine deserti. Et Jehovah ibat ante illos interdiu in columna nubis, ad ducendum illos via, et noctu in columna ignis ad illuminandum illos, ad eundum diu et noctu. Non recedebat columna nubis interdiu, et columna ignis noctu, ante populum. `Et profecti e Succoth, et castrametati in Etham' significat statum secundum postquam liberati: `in fine deserti' significat statum primum tentationum: `et Jehovah ibat ante illos' significat continuam praesentiam Domini: `interdiu in columna nubis' significat cum status illustrationis quod temperatus per obscurum veri: `ad ducendum illos via' significat auspicium Divinum: `et noctu in columna ignis ad illuminandum illos' significat cum status obscuritatis quod temperatus per illustrationem a bono: `ad eundum diu et noctu' significat sic vitam in utroque statu: `non recedebat columna nubis interdiu, et columna ignis noctu, ante populum' significat praesentiam Domini, quod perpetua.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church