8174. `Quia quos videtis Aegyptios [hodie], non addetis videre illos amplius usque in saeculum': quod significet quod falsa quae semel amoventur erunt in aeternum amota, constat ex significatione `Aegyptiorum' quod sint qui in falsis ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8146, 8148, ita quoque ipsa falsa ex malo; et ex significatione `non videre amplius' quod sit, cum de falsis dicitur, amoveri; nam falsa quae apud hominem non ejiciuntur sed amoventur; detinetur homo a malis et inde falsis, ac tenetur in bono a Domino, n. 1581, 2256, 2269, 2406, 4564; et ex significatione `in saeculum' quod sit in aeternum.