Arcana Coelestia (Elliott) n. 8175

Previous Number Next Number See English 

8175. `Jehovah militabit pro vobis': quod significet quod Dominus solus tentationum {1}pugnas sustineat, constat ex significatione `militare pro vobis,' cum de Jehovah in tentationibus, quod sit tentationum {2}pugnas solus (x)sustinere; quod `Jehovah' sit Dominus, videatur mox supra n. 8172. Quod Dominus solus sustineat {1}pugnas tentationum et vincat, est quia solum Divinum potest vincere inferna; nisi Divinum ageret contra illa, (x)irruerent sicut maximus oceanus, {3} unum infernum post alterum, ad {4}quibus resistendum homo prorsus nihil valet; et eo minus cum homo quoad suum proprium non est nisi quam malum, ita infernum, a quo Dominus illum tunc extrahit ac postea detinet, (x)videantur (d)quae n. 1581, 1661, 1692, 6574. @1 pugnam altered to pugnas$ @2 pugnam$ @3 i ac$ @4 quae resistenda$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church