Arcana Coelestia (Elliott) n. 8176

Previous Number Next Number See English 

8176. `Et vos taceatis': quod significet quod ex suis viribus [prorsus] nihil efficient, constat ex significatione `tacere' quod sit acquiescere, et quia de tentationibus agitur, non cogitare aut credere quod aliquid ex suis viribus efficiant; de hac re videantur quae supra n. {1}8172, 8175, dicta et ostensa sunt. Quod usque non ideo {2}remittere debeant manus et immediatum influxum {3}expectare, sed quod pugnaturi sint sicut (c)a se, sed usque agnituri et credituri quod a Domino, videatur n. 1712, 1937, (x)1947, 2882, 2883, 2891. @1 8171, 8173. On revising his initial enumeration S changed 8171 and 8173 to 8172 and 8175 respectively.$ @2 remittant$ @3 expectent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church