8264. `Quia exaltando exaltavit': quod significet quod manifestaverit Divinum Suum in Humano, constat ex significatione `exaltare se,' cum de Domino, quod sit manifestare Divinum in Humano; causa quod per `exaltando exaltavit se' id significetur, est quia Divinum est Altissimum seu Supremum, ac Dominus cum in mundo fuit, Humanum in Se Divinum fecit, ac ita `exaltando exaltavit'; quod per `altum' in Verbo significetur Divinum, videatur n. 8153; hic dicitur `exaltando exaltavit,' et per id significatur {1}manifestatio Divini in Humano, quia in cantico hoc agitur de Domino quod postquam Humanum Suum Divinum fecit, malos {2}conjecerit in inferna, et bonos elevaverit in caelum, n. 8258, et hoc per solam praesentiam Suam, {3}n. 7989, (d)nam malos conjicere in inferna et bonos elevare in {4}caelum, per (x)solam praesentiam, est Divinum. @1 Divinum$ @2 dejecerit$ @3 de qua re in capite praeced.$ @4 coelum altered to coelos$