Arcana Coelestia (Elliott) n. 8265

Previous Number Next Number See English 

8265. `Equum et equitem projecit in mare': quod significet [in eo] quod ex sola praesentia Ipsius falsa ex malo damnata sint et conjecta in infernum, constat ex significatione `equi' quod sint falsa ex intellectuali perverso; quod `equus' sit intellectuale, videatur n. 2761, 2762, 3217, 5321, et in opposito sensu intellectuale perversum, quod quia est nullum intellectuale, significatur in hoc sensu falsum per `equum,' et per `equum Pharaonis' scientificum falsum, n. 6125, 8146, 8148; ex significatione `equitis' quod sint ratiocinia inde, de qua n. 8146, 8148; et ex significatione `projicere in mare' quod sit damnare et {1}conjicere in infernum; quod `mare,' hic `mare Suph,' sit infernum ubi falsa ex malo illorum qui ab Ecclesia in fide separata et vita mali fuerunt, videatur n. 8099, 8137, 8148; inde est quod dicantur falsa ex malo; quod illa damnata {2}sint et conjecta in infernum ex sola praesentia Domini, in capite praecedente {3} ostensum est; mali enim nullatenus sufferre et sustinere possunt praesentiam Divinam, nam ex praesentia Divina anguntur, {4} cruciantur, et {5}quasi exanimantur, se gerunt sicut qui in {6}agone mortis sunt; causa est quia Divino (x)omne potentiae inest, et destruit ac exstinguit quod oppositum est, ita falsum et malum; inde vita illorum qui in falso et malo a praesentia Divina laborat, {7}et tunc in se infernum, secundum praesentiae gradum, sentit; ne autem destruantur prorsus et crucientur illi qui in falsis et malis, obvelantur suismet falsis et malis, sicut nimbis, qui talis naturae sunt ut influxum Divini infringant, vel repellant vel suffocent, sicut solent nimbi terrestres aut nubes radios solis; haec intelliguntur per {8}verba apud Johannem, 2 Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, et ab ira Agni; quia venit dies magna irae Ipsius; quis ergo poterit consistere? Apoc. vi 16, 17;

per `montes et petras' quibus dicent ut `ruerent super illos et absconderent illos' significantur mala et falsa; per `iram Agni' significatur cruciatus; apparet enim sicut Divinum {9}ex ira cruciaret, cum tamen sunt ipsa falsa et mala {10}; similiter apud Esaiam ii 10; apud Hoscheam x 8; apud Lucam xxiii 30; quod ex sola praesentia Domini damnatio, etiam significatur per sequentia haec in hoc cantico, Emittis (x)excandescentiam Tuam, comedit illos sicut stipulam; et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae, constiterunt sicut cumulus fluenta: spirasti vento Tuo, {11}contexit illos mare, profundum petierunt: extendisti dextram Tuam, absorpsit illos terra, vers. 7, 8, [12,] 12;

similiter in perpluribus aliis locis in Verbo. @1 After infernum$ @2 et in infernum conjecta sint$ @3 i saepe$ @4 i et$ @5 Before anguntur$ @6 angore$ @7 ac infernum in se sentit, ne autem ex praesentia illa exstinguantur, imo ne nimis crucientur, obvelantur illi qui in infernis sunt falsis ex malo, sicut nimbo, aut sicut aqua, quae tales sunt, ut Divinum influxum vel exstinguant, vel infringant, vel repellant, vel suffocent, sicut nubes ac nimbi terrestres solent radios solis$ @8 S wrote verba haec then d verba$ @9 cruciet, sed$ @10 i inquibus sunt, quae non sustinent praesentiam veri et boni$ @11 contegit I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church