8276. `Et electio {1}ducum tertianorum': quod significet omnia cum singulis, constat ex significatione `ducum tertianorum' quod sint communia sub quibus particularia, in serie, de qua n. 8150, ita omnia et singula, nam cum {2}dicuntur communia, intelliguntur etiam particularia quae sub illis et in illis, et quoque singularia quae sub particularibus et in illis, nam commune absque illis non est aliquid, commune enim dicitur ab illis, quia est complexus plurium; inde est quod per `duces tertianos' significentur omnia cum singulis; `electio' dicitur, et per (c)eam significantur praecipua, nempe falsa {3}sub quibus reliqua sunt. @1 See n. 8150 footnote 1$ @2 dicantur$ @3 quae caeteris praesunt$