8277. `Submersi in mari Suph': quod significet quod concluserint se falsis ex malo, constat ex significatione `submergi,' hic aquis maris Suph, quod sit includere se falsis ex malo, per `aquas' enim illius maris significantur falsa, n. 8137, 8138; et per `submergi' significatur includi; nam qui in infernis sunt includuntur et circumdantur falsis sicut aquis qui submerguntur; quod seipsos illis immergant seu includant, videatur n. (x)7926, 8227, 8228.