Arcana Coelestia (Elliott) n. 828

Previous Number Next Number See English 

828. Qui nihil plus cupiunt quam deflorare virgines, seu quibus virginitates et virginitatum furta maximae jucunditati sunt, absque omni fine conjugii et prolis, et cum virginitatis florem furati, eas postea relinquunt, nauseae habent, prostituunt: {1}ii qui talem vitam egerunt, quia contra ordinem naturalem, spiritualem et caelestem, et quia non solum contra amorem conjugialem qui sanctissimus habetur in caelo, sed etiam contra innocentiam quam laedunt et occidunt, inducendo innocentes quae amore conjugiali imbui possent, in vitam meretriciam; notum est quod primus flos amoris est qui inducit virgines in amorem conjugialem castum et conjungit animos conjugum; et quia sanctitas caeli fundatur in amore conjugiali et in innocentia, et ii homicidae tales interiores sunt, poenam subeunt in altera vita gravissimam; videntur sibi equo furioso insidere, qui eos projicit sursum, sic ut ex equo dejiciantur cum discriminibus quasi vitae, terror talis incutitur; postea apparent sibi sub ventre equi furiosi, et mox subire sibi videntur per partem posteriorem equi in ventrem ejus, et tunc apparet iis subito quasi sint in feminae spurcae meretricis ventre, quae meretrix mutatur in magnum draconem, et ibi manent obvelati in cruciatu; haec poena multoties redit, intra centenos et millenos annos, usque dum talium cupiditatum horrore imbuuntur. De eorum prole, mihi dictum, quod pejores sint infantibus aliis, quia aliquid hereditarium tale a patre trahunt; quare etiam raro infantes ex talium congressu nascuntur, et qui nascuntur, non diu remanent in vita. @1 Predicate is subeunt seven lines below. Possibly printer omitted an earlier verb.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church