Arcana Coelestia (Elliott) n. 829

Previous Number Next Number See English 

829. (x)Qui in vita corporis lascive cogitant, et quicquid alii loquuntur, in lasciviam convertunt, etiam sancta; et quidem dum adulti et senes, cum nihil lasciviae naturalis sufflat; ii nec desistunt aliter cogitare et loqui in altera vita; et quia ibi cogitationes eorum communicantur, et quandoque apud alios spiritus in repraesentationes obscenas evadunt, inde scandala; poena eorum est quod coram spiritibus quos laeserant, sternantur horizontaliter et circumrotentur sicut volumen a sinistro ad dextrum festine, dein transversim alio situ, et sic in alio, nudi coram omnibus aut seminudi, secundum lasciviae qualitatem, et simul pudor eis incutitur; tum circumvolvuntur a capite et pedibus in modum axeos transversaliter; renisus inditur et simul dolor, nam binae vires agunt, una circum et altera retro; ita fit cum distractione dolorifica; quibus peractis datur ei copia se subducendi a conspectu spirituum et insinuatur ei pudor, sed usque sunt qui tentant eum, num adhuc insistat talibus; sed quamdiu est in statu pudoris et doloris, cavet; ita sibi latet, tametsi norunt, ubinam: haec poena apparuit antrorsum ad aliquam distantiam. Sunt quoque pueri, adolescentes et juvenes, qui ex vesania aetatis et pruritu conceperunt principia nefanda, quod uxores cumprimis juveniles et venustae, non debeant esse marito, sed sibi, et similibus, marito solum manente patrefamilias et prolis educatore; dignoscuntur in altera vita quoque ex sono loquelae puerili; sunt a tergo ad aliquam ibi altitudinem: qui ex iis confirmarunt se in principiis, et actuali conformi vita, miserabiliter in altera vita mulctantur per colluxationes et reluxationes, seu contorsiones et retorsiones, a spiritibus qui inducere arte possunt iis phantasiam corporis et simul sensum doloris corporeum, ex quibus reverberationibus, cum inductis simul renisibus, ita laniantur, ut quasi (x)frustatim et minutim discissi cum immani dolore sibi videantur; et hoc toties, usque dum talium principiorum vitae horrore perculsi, ita cogitare desistant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church