830. Qui acuto dolo decipiunt homines, faciem et loquelam suavem praeferendo, at intus venenatos dolos recondendo, et sic captando homines fine perdendi, illorum infernum est atrocius quam aliorum, et quidem atrocius inferno homicidarum; inter serpentes videntur sibi vivere; et quo perniciosiores eorum doli fuerunt, eo serpentes apparent diriores et venenatiores et eo plures qui eos circumdant et cruciant; non aliter sciunt quam quod serpentes sint; similes dolores et similes cruciatus sentiunt; quod forte pauci credituri, sed usque est verum: sunt ii qui ex praemeditato dolos exercent et in eo jucunditatem vitae sentiunt. Dolosorum poenae sunt diversae, cujusvis secundum doli naturam; in genere in societatibus non tolerantur, sed expelluntur; quicquid enim cogitat spiritus, vicini ilico sciunt et percipiunt, ita si quid doli, et qualis dolus; quare tandem e societatibus expulsi sedent solitarii, et apparent tunc lata facie, cujus latitudo aequat quatuor vel quinque facies aliorum, cum lato pileo carneo, albescente, sedentes ut mortis simulacra in cruciatu. Sunt alii qui natura dolosi sunt, ita non ex praemeditato et non clandestine sub alio vultu, ii statim cognoscuntur et eorum cogitatio percipitur manifeste; et quoque jactant se de eo, sicut quod velint videri callidi; hi non tale infernum habent: sed plura de dolosis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.