Arcana Coelestia (Elliott) n. 8305

Previous Number Next Number See English 

8305. `Extendisti dextram Tuam': quod significet quod dominium potentiae super omnia inde apparuerit, constat ex significatione `extendere' quod praedicetur de dominio potentiae, et cum dicitur de Jehovah, {1}de omnipotentia, de qua n. 7673; et ex significatione `dextrae' quod sit potentia Divina, {2} de qua supra n. 8281; quod sit quod inde apparuerit, nempe dominium potentiae super omnia, constat ex nunc sequentibus quod `absorpserit illos terra,' per quae significatur quod ex sola praesentia Domini illis damnatio {3}seu infernum. @1 Before cum$ @2 i seu omnipotentiae,$ @3 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church