Arcana Coelestia (Elliott) n. 8306

Previous Number Next Number See English 

8306. `Absorpsit illos terra': quod significet quod ex sola praesentia illis damnatio et infernum, constat ex significatione `absorberi a terra' quod sit damnatio et infernum, nam per absorptionem illam significatur delapsus {1}seu dejectio in infernum; infernum {2}etiam est infra profunde, quia longissime a Sole caeli, qui est Dominus; ibi est Altissimum; remotiones abinde sunt secundum malorum et inde falsorum qualitates et quantitates, inde est quod caelum appareat supra et infernum infra; apparet etiam ubi illi qui in falsis (c)a malo, proinde in damnatione, {3} sicut terra deserti, quae vocatur terra damnata; sub illam dejiciuntur qui in infernum, n. 7418; quod hoc ex sola praesentia Domini, videatur n. (x)8265; inde nunc est quod per `absorpsit illos terra' significetur damnatio et infernum, ut {4} patet apud Moschen, Moscheh dixit ad contionem de Koracho, Dathane, et Abiramo, Si creationem creaverit Jehovah, et aperuerit terra os suum, et absorpserit illos, et omne quod illis, ut descendant vivi in internum, cognoscetis quod irritaverint viri hi Jehovam: et disrupta est terra quae sub illis, et aperuit terra os suum, et absorpsit illos, et descenderunt illi, et omnes qui illis, vivi in infernum, Num. xvi 30-33. @1 aut$ @2 enim$ @3 i apparet$ @4 i quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church