Arcana Coelestia (Elliott) n. 8325

Previous Number Next Number See English 

8325. `Introduces illos': quod significet elevationem, constat ex significatione `introducere,' cum ad caelum, quod sit elevatio; elevatio dicitur quia caelum coram visu spirituum externo est in alto, {1}ac coram visu interno, qualis est angelorum, est caelum in interno; omne enim internum in altera vita sistitur repraesentative sicut supra, (c)et externum sicut infra, inde caelum apparet supra et infernum infra, n. 2148, 3084, 4599, 5146; sunt enim status veri et boni, et in opposito sensu status falsi et mali, qui per altitudines et profunditates, verbo, qui per distantias et loca in altera vita repraesentantur, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381. 2 Solum ex hac experientia concludi potest quam aegre possit naturalis homo capere spiritualia, consequenter illa quae caeli sunt; quis illorum potest comprehendere quod spatia et tempora non dentur in caelo, sed pro illis status, nempe status boni seu status esse per spatia, (c)ac status veri seu status existere per tempora? Mere naturalis homo annon credet quod prorsus inane {2}ac nihil sit ubi non tempus ac spatium? Inde patet, {3} si naturalis homo apud se concludit quod nihil credendum sit nisi quod capit, quod tunc in enormes errores {4}se conjiciat; sicut se habet cum spatiis et temporibus, ita etiam {5}se habet in multis aliis; (d)sicut pro exemplo: naturalis homo {6}non potest non in phantasticum de Divino labi cum cogitat ex tempore quid Divinum fecerat ante creationem mundi, hoc est, quid egerat ab aeterno eousque; nec potest extricari e nodo isto priusquam ideae temporis et spatii removentur; angeli {7} cum de aeterno hoc cogitant, nusquam de illo cogitant ex tempore sed ex statu. 3 In altera vita apparent {8}binae statuae partim carneae, et partim lapideae, locatae in termino universi creati, anterius versus sinistrum; dicitur de illis quod deglutiant illos qui cogitant de Divino quid ab aeterno fecerat antequam {9}creavit mundum; deglutitio repraesentat quod homo, quia non cogitare potest nisi ex spatio et tempore, non possit se inde extricare ex se sed (c)ex Divino, quod fit vel per cogitationis illius dissipationem vel per remotionem idearum {10}temporis. @1 at quoad visum internum$ @2 et prorsus$ @3 i quod$ @4 labatur$ @5 cum rebus aliis habet$ @6 nusquam potest intelligere quid Divinum fecerat ante creationem mundi et quid tunc egerat ab aeterno$ @7 i enim$ @8 bina animalia ferocia, partim carnea, et partim lapidea, locata$ @9 creaverat$ @10 ex tempore$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church