8326. `Et plantabis illos': quod significet regenerationem continue, constat ex significatione `plantare' quod sit regenerare, nam regeneratio se habet sicut plantatio; arbor enim cum plantatur, crescit in ramos, folia, et fructus, et ex seminibus fructuum crescit in novas arbores {1}, et sic porro; similiter se habet cum regeneratione apud hominem, quare etiam homo in Verbo comparatur arbori, et regeneratus homo horto aut paradiso; vera fidei apud illum comparantur foliis, et bona charitatis fructibus, semina a quibus novae arbores veris quae ex bono, seu quod idem, fidei quae ex charitate. Regeneratio continue dicitur quia regeneratio apud hominem incohat sed nusquam desinit; {2} perficitur continue non modo cum vivit in mundo sed etiam in altera vita in aeternum; et tamen nusquam ad aliquam talem perfectionem pervenire potest ut possit cum Divino comparari. @1 i similes$ @2 i homo$