8406. `Et dixerunt ad illos filii Israelis': quod significet cogitationem ex anxietate, constat ex significatione `dicere' cum de talibus quae mentem afficiunt, quod sit cogitatio, ut quoque n. 3395, 7094, 7244, 7937; quod sit ex anxietate, patet, quia in tentatione.