Arcana Coelestia (Elliott) n. 8407

Previous Number Next Number See English 

8407. `Quis dabit? mortui fuissemus manu Jehovae in terra Aegypti': quod significet quod praestiterit relictos fuisse a Domino cum erant in statu infestationum, constat ex significatione `quis dabit?' quod sit melius fuisse seu praestitisse; ex significatione `mortui esse manu Jehovae' quod sit ut relicti a Domino; per {1}`mortuum esse' in sensu spirituali significatur {2} in malis et inde falsis esse, proinde in damnatione, n. 5407, 6119, 7494; et cum dicitur `mori manu Jehovae,' est relinqui a Domino, nam qui relinquuntur ab Ipso, hoc est, qui relinquunt Ipsum, in mala et inde falsa ruunt, et sic in damnationem; quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, pluries prius ostensum est et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit status infestationum, de qua supra n. 8401; quod illi qui ab Ecclesia spirituali, qui repraesentantur per `filios Israelis,' priusquam liberati sunt a Domino, infestati fuerint ab illis qui in falsis ex malo, qui repraesentantur per `Pharaonem' et `Aegyptios,' videatur n. 6854, 6914, 7474, 7828, 7932, 8018, 8099, 8159, 8321. @1 mori enim$ @2 i privari bono et vero, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church