8543. Non sciunt quod unicus illorum Dominus natus sit homo in hac tellure; dicebant quod id scire non illis curae sit, modo quod Ipse Homo sit, et regat universum. {1}Cum dicebam quod in nostra tellure {2}Ille nominetur Christus {3} Jesus, et quod Christus significet unctum seu regem, et Jesus Salvatorem, dicebant quod Ipsum non colant ut regem, quia regium sapit ex mundano, sed quod colant Ipsum ut Salvatorem; et quia (c)e nostrae telluris spiritibus injiciebatur dubium num unicus illorum Dominus esset idem cum nostro Domino, {4}removebant illud per id quod recordati sint quod viderint Ipsum in Sole, et quod agnoverint quod Ipse esset Quem viderant in sua tellure, de qua re videtur n. 7173; quod noster Dominus sit Sol caeli, videatur n. 1053, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 5097, 7078, 7083, 7171, 7173. @1 Cumque$ @2 Ipse$ @3 i et$ @4 sed tunc recordati sunt$