8544. Spiritus telluris Jovis cum apud me per plures septimanas manserint, momento influebat dubium num unicus illorum Dominus esset idem cum nostro Domino; sed dubium hoc quod momento influebat momento etiam dissipabatur; influebat ex aliquibus spiritibus e nostra tellure; et tunc, quod miratus sum, tanto pudore, {1}solum quod momento de illo dubitarent, suffusi sunt, ut dicerent ad me ne hoc propalarem in hac tellure, {2}ne ideo insimularentur alicujus incredulitatis, cum tamen {3}nunc illi id sciant prae aliis. @1 quod modo$ @2 ne insimulentur minimum incredulitatis deo$ @3 Ipsum$