Arcana Coelestia (Elliott) n. 8721

Previous Number Next Number See English 

8721. `Potes (x)consistere': quod significet sic mansionem apud illos, constat ex significatione `potes consistere' quod sit mansionem habere apud illos qui ab Ecclesia spirituali; quod id significetur, est quia si verum immediate a Divino {1}modo influeret, et non per caelum mediate, non {2}posset homo Ecclesiae illius duci nisi per verum, non autem per bonum, ut constare potest ab illis quae supra n. 8685, 8701, ostensa sunt; et nisi {3}duceretur per bonum, non posset in caelo esse, ita non posset Dominus apud illos mansionem habere, nam mansio Domini apud hominem est in bono apud illum, non autem in vero nisi per bonum. @1 solum$ @2 possent$ @3 ducerentur but four words later possent altered to posset$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church