Arcana Coelestia (Elliott) n. 8722

Previous Number Next Number See English 

8722. `Et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace': quod significet quod illi qui ab Ecclesia spirituali in bono erunt, et sic ex bono ducentur, constat ex significatione `populi' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, quia per `populum' intelliguntur filii Israelis, per quos repraesentatur {1}Ecclesia spiritualis; ex significatione `ad locum suum venire' quod sit ad statum ad quem ducentur, qui status est status boni, nam illi qui {2}sunt ab Ecclesia spirituali, per verum ad bonum ducuntur, et cum ad bonum, tunc ad locum suum {3} veniunt; quod `locus' sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381; et ex significatione `pacis' quod sit Divinum in bono, nam `pax' in supremo sensu est Dominus, et inde est quod intime afficit bonum, et est esse felicitatis illorum qui in bono sunt; quamdiu homo in vero est et nondum in bono, est in (x)in tranquillo, sed cum in bono est, tunc in tranquillo est, ita in pace; (s)causa est quia spiritus mali non aggredi possunt bonum sed aufugiunt ad primam apperceptionem ejus, at verum possunt aggredi; inde est quod cum in bono sunt, in pace sint;(s) haec sunt quae significantur per quod `omnis populus super locum suum veniet in pace.' Quid sit a Domino per verum duci et quid per bonum, videatur n. 8516, 8539, 8643, 8648, 8648, 8685, 8690, 8701. @1 illa Ecclesia$ @2 After spirituali$ @3 i, hoc est, ad statum suum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church