8739. In altera vita tales apparent ad dextram retrorsum ad aliquam altitudinem, ac ibi sedent sicut idola, et quoque initio a famulis qui apud tales fuerunt coluntur, sed postea ab iis quoque risui habentur; et quod miratus sum, ibi lucent facie quasi ab igne, quod trahunt ex eo quod crediderint se sanctos fuisse, et (x)quoque instar Domini qui in sole; sed tametsi apparent facie sicut ignei, usque sunt frigidi, et impense cupiunt calefieri; inde patet quod ignis ex quo lucent sit sicut ignis fatuus.