Arcana Coelestia (Elliott) n. 8740

Previous Number Next Number See English 

8740. Iidem, ut calefiant, ligna secare sibi videntur, et cum secant, sub lignis apparet quid hominis, quem (t)tunc simul conantur percutere; hoc fit inde quia sibi tribuunt meritum, et quia sanctitatem, etiam sibi imputant justitiam; qui hoc faciunt in mundo in altera vita videntur sibi ligna secare, ut quoque aliqui ex nostra tellure, de quibus ab experientia prius, quam experientiam, rem illustrandi causa, licet haec ex n. 4943 transferre:{1} In inferiore terra sub plantis, etiam sunt illi qui meritum posuerunt in {2}beneactis et operibus, plures eorum apparent sibi ligna secare; locus ubi sunt est frigidior, et videntur sibi calorem sibi acquirere per laborem suum; cum illis etiam locutus sum, et illis dicere datum numne vellent ex loco illo exire; dicebant quod adhuc per laborem non meruerint; at cum status ille peractus est, inde eximuntur. Sunt etiam illi naturales, quia velle mereri salutem non est spirituale, venit enim a proprio non a Domino; et praeterea praeferunt se aliis, et quidam eorum contemnunt alios; illi si non gaudium prae reliquis in altera vita recipiunt, indignantur contra Dominum, quapropter cum secant ligna, apparet quasi quid Domini sub lignis; hoc ex indignatione. Sed quia vitam piam egerunt, et ex ignorantia ita fecerunt in qua aliquid innocentiae fuit, ideo aliquoties angeli ad illos mittuntur et illos consolantur; et praeterea apparet illis desuper a sinistro quandoque sicut ovis, ex qua visa {3} consolationem accipiunt;

videatur etiam n. 1110. @1 There are slight differences between n. 4943 and the quotation which follows here.$ @2 bene actis IT$ @3 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church