8749. SENSUS INTERNUS
Vers. 1, 2. In mense tertio ad exire filios Israelis e terra Aegypti, in die hoc venerunt desertum Sinai. Et profecti sunt e Rephidim, et venerunt desertum Sinai, et (x)castrametati in deserto, et castrametatus [est ibi] Israel juxta montem. `In mense tertio' significat status plenitudinem: `ad exire filios Israelis e terra Aegypti' significat postquam liberati sunt ab infestationibus illi qui ab Ecclesia spirituali: `in die hoc' significat quod tunc: `venerunt desertum Sinai' significat statum boni in quo vera fidei implantanda: `et profecti sunt e Rephidim' significat continuum vitae a priore statu: `et venerunt desertum Sinai' significat ad statum boni cui implantanda vera: `et (x)castrametati in deserto' significat dispositionem in illo: `et castrametatus {1} Israel juxta montem' significat dispositionem apud illos qui ab Ecclesia spirituali a bono Divino caelesti. @1 i est$