Arcana Coelestia (Elliott) n. 8750

Previous Number Next Number See English 

8750. `In mense tertio': quod significet status plenitudinem, constat ex significatione `mensis' quod sit status, nam omnia (x)tempora, sicut dies, septimanae, menses, et anni, significant status, n. 2788, et ex significatione `trium' et `tertii' quod sit completum, de qua n. 1825, 2788, 4495, 5159, 7715; inde `in mense tertio' est {1}in status plenitudine. 2 Quid plenitudo status, paucis dicetur: omnis status habet suum initium, suam progressionem, et suum finem; cum status ad finem suum pervenit, tunc est plenus, et vocatur plenitudo; in altera vita mensurantur omnia per status progressiones et {2}eorum mutationes successivas a principio ad finem, {3}sicut in mundo per tempora; quod ita fiat, est quia {4}in caelo non sunt tempora {5}, sed loco illorum status; causa est quia (m)Sol {6}in altera vita, qui est Dominus, permanet constanter in suo loco, nec sicut in mundo, per progressiones apparentes diurnas (x)distinguit diem in mane, meridiem, vesperam, et noctem, nec per progressiones apparentes annuas distinguit annum in ver, aestatem, autumnum, et hiemem; inde est quod in caelo non sint tempora, {7}sed loco illorum status; at quia in intima sphaera caeli est quaedam progressio secundum formam Divinam caelestem, quae ad nullius perceptionem venit, et secundum illam status omnium in caelo mutationes subeunt, inde est quod angeli ibi sint alternis in bono amoris, in vero fidei, inque obscuro quoad utrumque; ex eo est quod correspondentia sit statuum ibi cum temporibus in mundo, nempe status boni amoris cum mane, status veri fidei cum meridie, et status obscuri cum vespera et nocte; praeterea etiam calor qui ex sole ibi est bonum amoris, et lux quae ex sole ibi est verum fidei; inde quoque est quod correspondentia sit caloris in mundo cum amore, qui inde vocatur calor spiritualis, ut et lucis in mundo cum fide, quae {8}inde vocatur lux spiritualis {9}.(n) 3 Sunt in genere {10} bini status vitae, nempe status cogitationis, qui est intellectus, (c)ac status affectionis, {11}qui est voluntatis; {12}status cogitationis qui intellectus se refert ad verum quod fidei; hic status est qui illustratur per lucem e sole caeli, qui est Dominus, etiam lux intellectus in homine est ex illa luce; status autem affectionis qui voluntatis se refert ad bonum quod charitatis, etiam calor voluntatis, qui est amor, in homine est ex calore e Sole illo, in caelo, qui est Dominus; ex his nunc constare potest quomodo se habet cum statibus et eorum mutationibus in altera vita, et quid intelligitur per status plenitudinem, quae significatur per `mensem tertium'; per statum hic, de quo praedicatur plenitudo, intelligitur status prior quem subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali; quod hi binos status subeant, primum cum per verum a Domino ducuntur, alterum cum per bonum ab Ipso, videatur n. 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; hic intelligitur plenitudo status prioris, qui in praecedentibus est descriptus; nunc alter status describitur. @1 status plenitudo$ @2 earum IT$ @3 d sicut in mundo per progressiones temporum$ @4 non ibi$ @5 i nec sunt spatia$ @6 After quia$ @7 sed quia est in intima sphaera coeli, quae ad perceptionem non venit quaedam formae coelestis progressio, secundum quam status omnium in coelo mutationes subeunt, inde est secundum illam sint in bono amoris in luce fidei, in obscuro, et sic porro, inde est quod correspondentia statuum ibi sit cum temporibus in mundo, status nempe boni amoris cum mane, et status lucis fidei cum meridie, status obscuri cum vespera, quod sint status ibi loco temporum, est inde; ut etiam quia calor e sole illo ibi est amor, et lux e sole illo est fides$ @8 *** est$ @9 i hoc etiam actualiter lucet, et ille actualiter calet$ @10 i ibi$ @11 quae$ @12 hi status communes sunt qui obeunt tales mutationes quales sunt temporum diei et anni, de quibus nunc supra: per plentitudinem status, quae hic significatur per mensem tertium, intelligitur status prior, quem subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali, quod illi qui ab Ecclesia spirituali binos status subeunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church