Arcana Coelestia (Elliott) n. 8759

Previous Number Next Number See English 

8759. Vers. 3-8. Et Moscheh ascendit ad Deum; et vocavit ad illum Jehovah e monte, dicendo, Ita dices domui Jacobi, et nuntiabis filiis Israelis. Vos vidistis quod feci Aegyptiis, et tuli vos super alis aquilarum, et adduxi vos ad Me. Et nunc si audiendo audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, et eritis Mihi peculium prae omnibus populis; quia Mihi omnis terra. Et vos eritis Mihi regnum sacerdotum, et gens sancta; haec verba quae loqueris ad filios Israelis. Et venit Moscheh, et vocavit seniores populi, et posuit coram illis omnia verba illa quae praecepit illi Jehovah. Et responderunt omnis populus simul, et dixerunt, Omne quod locutus Jehovah faciemus; et retulit Moscheh verba populi ad Jehovam. `Et Moscheh ascendit ad Deum' significat verum a Divino quod infra caelum se' cum Divino Vero quod in caelo conjungens: `et vocavit ad illum Jehovah e monte' significat unionem Divini Boni in caelo cum Divino Vero ibi: `Ita dices domui Jacobi et nuntiabis filiis Israelis' significat salvationem illorum qui ab Ecclesia spirituali externa et interna: `vos vidistis quid feci Aegyptiis' significat recordationem omnium quae contigerunt malis qui infestaverunt: `et tuli vos super alis aquilarum' significat et quod ita per vera elevati sint ad lucem caelestem: `et adduxi vos ad Me' significat sic ad bonum amoris quod in caelo: `et nunc si audiendo audiveritis vocem Meam' significat receptionem veri: `et custodiveritis foedus Meum' significat sic vitam in bono et inde conjunctionem: `et eritis Mihi peculium ab omnibus populis' significat quod tunc Divinum Verum apud illos prae aliis: `quia Mihi omnis terra' significat quod omnis potestas Domino in caelo et in terra: `et vos eritis Mihi regnum sacerdotum' significat quod tunc bonum veri apud illos: `et gens sancta' significat sic regnum spirituale: `haec verba quae loqueris ad filios Israelis' significat influxum ad recipiendum vera in bono: `et venit Moscheh, et vocavit seniores populi' significat electionem illorum qui primario in intelligentia veri: `et posuit coram illis omnia verba illa' significat propositionem cum influxu: `quae praecepit illi Jehovah' significat ex Divino: `et responderunt omnis populus' significat receptionem: `et dixerunt, Omne quod locutus Jehovah' faciemus' significat secundum influxum a Divino: `et retulit Moscheh verba populi ad Jehovam' significat correspondentiam et conjunctionem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church