Arcana Coelestia (Elliott) n. 8760

Previous Number Next Number See English 

8760. x). `Et Moscheh ascendit ad Deum': quod significet verum a Divino quod infra caelum se cum Divino Vero quod in caelo conjungens, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827, 7014, hic verum a Divino quod infra caelum, ex causa quia nunc filios Israelis {1} ut caput repraesentat, ita illos qui ab Ecclesia spirituali, qui adhuc non in caelo quia nondum in bono formato a veris, n. 8753, 8754; ex significatione `ascendere' quod sit se conjungere, nam qui ascendit ad Divinum, is se Ipsi conjungit, sicut cum dicitur ascendere in caelum, {2}intelligitur conjungi cum Domino, ac vice versa descendere e caelo; Divinum Verum in caelo, cum quo conjunctio, intelligitur per `Deum,' nam Dominus in Verbo dicitur `Deus' a Divino Vero, et `Jehovah' a Divino Bono, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 7010, 7268, 7873, 8301; et quia {3}agitur hic de conjunctione Divini Veri cum Divino Bono, ideo in hoc versu primum dicitur `Deus,' et mox `Jehovah,' his verbis, Et Moscheh ascendit ad Deum, et vocavit ad illum Jehovah e monte. 2 Divinum Verum in caelo dicitur, ac postea Divinum Bonum in caelo, ex causa quia ipsum Divinum est longe supra caelos, non modo ipsum Divinum Bonum sed etiam ipsum Divinum Verum quod immediate a Divino Bono procedit; quod {4}illa longe supra caelum sint, est quia Divinum in Se est Infinitum, (c)et Infinitum non conjungi potest cum finitis, ita non cum angelis in caelis, nisi per induitionem alicujus finiti, et sic per accommodationem ad receptionem; est etiam ipsum Divinum Bonum in Se flamma {5}infiniti ardoris, hoc est, amoris, quam flammam nullus angelus in caelo potest sustinere, consumeretur enim sicut homo si illum flamma solis absque temperatione intermedia perstringeret; lux etiam {6}ex flamma amoris Divini, quae est Divinum Verum, si absque remissione a suo igneo splendore influeret, occaecaret omnes qui in caelo; ex his constare potest quae differentia est inter Divinum Bonum et Divinum Verum supra caelos, et inter Divinum Bonum et Divinum Verum in {7}caelis, de quibus hic agitur. @1 i hic$ @2 et descendere de coelo, per illud significatur conjunctio cum Domino, per hoc disjunctio; Divinum cum quo conjunctio intelligitur per Deum, quod sit Divinum Verum quod in coelo, cum quo conjunctio, est quia$ @3 omnis conjunctio cum Divino bono fit per Divinum Verum, idcirco hic primum dicitur Deus, et dein Jehovah$ @4 ipsum Divinum sit longe supra coelos A, illa longe supra coelum sit I$ @5 infinita IT$ @6 inde$ @7 coelo, de quo nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church