8867. `Non erit tibi dii alii coram faciebus Meis': quod significet quod non cogitandum sit de veris aliunde quam ex Domino, constat ex significatione `deorum' quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 4402, 4544, 7268, 7873, 8301, et ex significatione `facierum' cum praedicantur de Deo, quod sint amor, misericordia, pax, bonum, de qua n. 222, 223, (x)4311, 5585, ita Ipse Dominus, nam Dominus est a Quo illa. Quod `non erunt dii alii coram faciebus Meis' significat quod non cogitandum de veris aliunde quam ex Domino, est quoque quia Divinum Humanum Domini, quod significatur per `Ego Jehovah Deus tuus,' primum dicitur et inde primum ordinis tenet, ac universaliter regnabit in {1} singulis veris quae sequuntur, n. 8864, 8865; quare nunc praecipiuntur {2} talia quae evitanda, quia destruunt ac deprivant, ne Dominus universaliter regnet in omnibus et singulis veris quae continentur in praeceptis et statutis quae dictata et mandata sunt e monte Sinai; primum quod destrueret {3} est si cogitaretur de veris aliunde quam ex Domino, quae significantur per quod `non erunt dii alii coram faciebus Domini'; reliqua quae universale illud regnans destruerent continentur in illis quae ordine sequuntur, quod nempe non facerent sibi sculptile, quod nullam similitudinem illorum quae in caelis, quae in terra, et quae in aquis, et quod non incurvarent se illis, et non servirent illis; post haec {4} ideo iterum sequitur, `quia Ego Jehovah Deus tuus,' per quae significatur quod Dominus erit in omnibus et singulis. @1 i omnibus et$ @2 percipiuntur IT$ @3 i et deprivaret$ @4 quae$