Arcana Coelestia (Elliott) n. 8868

Previous Number Next Number See English 

8868. {1} Paucis etiam dicendum est de veris quae aliunde sunt quam ex Domino; sunt illa in genere in quibus non est Dominus; tunc in veris non est Dominus apud hominem cum negat Ipsum ac Divinum Ipsius, et quoque cum agnoscit Ipsum et usque credit quod {2} bonum et verum non sint ab Ipso sed a semet, et qui inde sibi vindicat (x)justitiam; etiam vera in quibus non est Dominus sunt {3} quae ex Verbo sumuntur, imprimis ex sensu litterae ibi, et ad favorem sui dominii et sui lucri explicantur; haec in se (t)vera sunt, quia ex Verbo, sed non vera quia sinistre explicantur et sic pervertuntur; talia sunt quae intelliguntur a Domino per haec apud Matthaeum, Si quis dixerit, Ecce hic est Christus, aut ibi, ne credite, surgent enim falsi Christi et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem inducant, si possibile, etiam electos, xxiv (x)23-26;

(o)videatur n. 3900: et apud Lucam, Videte ne seducamini, multi enim venient in nomine Meo, dicentes quod Ego sim, et tempus prope est; ne ergo ite post eos, xxi 8. [2] Vera quae a Domino in forma interna usque a Domino sunt vera, at {4} vera quae non a Domino solum in forma externa apparent vera, non autem in forma interna, intus enim sunt vel vana, vel falsa, vel mala; ut verum sit, esse debet vita [in] illo, nam verum absque vita non est verum fidei apud hominem, et vita non aliunde est quam ex bono, hoc est, per bonum a Domino; si itaque non Dominus est in vero, est verum absque vita, ita non verum, at {5} si falsum in illo {6}, aut malum in illo {6}, est ipsum verum apud hominem falsum aut malum; nam quod intus est, hoc facit essentiam, et quoque in altera vita per externum translucet; ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod non `sit cogitandum' de veris aliunde quam ex Domino. [3] (s)Quia pauci sciunt quomodo se habet cum veris quae in forma interna sunt vera, ita quae vivunt a Domino, dicetur aliquid de his ab experientia: in altera vita manifeste percipitur ab unoquovis qui loquitur (o)ibi, quid intus se recondit in verbis loquelae ejus, (o)sicut num inibi clausum est {7}, vel num apertum, {8} tum qualis affectio inest, si affectio boni est molle intus, si affectio mali est durum intus, et sic porro; apud angelos caeli sunt omnia sermonis illorum aperta usque ad Dominum, quod et clare percipitur et quoque auditur ex (x)mollitie et ejus quali; inde quoque scitur quid intus in veris reconditum latet, num Dominus vel non; vera in quibus est Dominus sunt vera quae vivunt, at vera in quibus non est Dominus sunt vera quae non vivunt; quae vivunt sunt vera fidei ex amore in Dominum et ex charitate erga proximum; quae non vivunt sunt non vera, quia intus (o)in illis est amor sui et {9} amor mundi; ex his possunt spiritus et angeli in altera vita discerni, nam unicuique vera sunt secundum ejus vitam, hoc est, secundum id quod apud illum universaliter regnat.(s) @1 n. 8867 and n. 8868 were first written as a single number; they were divided however before n. 8869 was started.$ @2 quod non bonum et verum ab Ipso sint, sed quod a semet et qui inde vindicant sibi justitiam$ @3 Before in quibus$ @4 et IT$ @5 et$ @6 illis$ @7 sit$ @8 i num inibi bonum vel malum,$ @9 aut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church