Arcana Coelestia (Elliott) n. 8869

Previous Number Next Number See English 

8869. `Non facies {1} tibi sculptile': quod significet non ex propria intelligentia, constat ex significatione `sculptilis' quod sit id quod non ex Domino sed ex proprio hominis; quod ex proprio intellectuali, significatur per `sculptile,' et quod ex proprio voluntario significatur per `fusile'; hoc aut illud pro deo habere seu adorare, est amare (o)omne id super omnia quod ab ipso procedit; qui hoc faciunt, prorsus non credunt quod a Divino aliquid intelligentiae (c)et sapientiae influat, tribuunt enim omnia sibi; cetera quae (o)sibi eveniunt referunt ad fortunam vel ad casum {2}; providentiam Divinam in talibus plane negant; putant [quod] si aliquid numinis sit quod adest, id sit in ordine naturae, cui ascribunt omnia; dicunt quidem ore quod aliquis Creator Deus impresserit talia naturae, sed usque corde negant aliquem Deum supra naturam; tales sunt qui sibi suaeque prudentiae et intelligentiae tribuunt omnia, et nihil Divino ex corde; et qui illorum se amant adorant sua, et ab aliis quoque volunt ut adorentur, immo sicut dii, aperte si non Ecclesia vetaret; hi sunt `formatores sculptilium,' ipsa sculptilia sunt quae ex proprio excludunt, ac volunt ut adorentur pro Divinis; [2] quod illa per `sculptilia' in Verbo significentur, constat ex locis ubi nominantur, ut apud Jeremiam, Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis, x 14, li 17;

quia per `sculptile' significatur id quod non a Domino, sed a propria intelligentia procedit, ideo dicitur `stultus factus est omnis homo a scientia,' et `pudore affectus est omnis conflator a sculptili'; et quia in illis quae ex propria intelligentia excluduntur, nihil vitae spiritualis inest quae unice (o)est a Domino, ideo quoque dicitur, `neque spiritus in eis': [3] apud Habakuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator ejus, fusile et doctor mendacii, quia fidit fabricator figmenti sui super hoc, cum facit deos mutos? non spiritus in medio ejus, ii 18-20;

hic `sculptile' pro illis quae ex propria intelligentia excluduntur {3}, in quibus {4} nihil vitae a Domino: apud Jeremiam, Siccitas super aquas ejus et exarescent, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur; ideo habitant ziim cum iim {5}, et habitant in ea filiae noctuae, l 38, 39;

ibi de Chaldaea et Babele; `siccitas super aquas et exarescent' pro veris in quibus nihil vitae, `habitant ziim et iim, et filiae noctuae' pro malis et falsis, ita illa quae mortis sunt intus; inde est quod dicantur `terra sculptilium': [5] apud Esaiam, Formatores sculptilis omnes vanitas, et desideratissima illorum non prosunt, et testes sibi ipsi, non vident nec cognoscunt, xliv 9-11;

`formatores sculptilis' pro illis qui excudunt doctrinas {6} quae non ex veris e Verbo sed quae ex propria intelligentia, de quibus dictum quod `desideratissima illorum non prosint {7},' et quod {8} `non videant nec cognoscant'; agitur ibi in sequentibus vers. 12-16 illius capitis de arte fingendi et per ratiocinia excludendi ex propria intelligentia, quae volunt ut agnoscantur pro Divinis; de quibus sic demum dicitur, `Residuum ejus in deum facit, in sculptile suum, adorat illud, incurvat se, et tamen non cognoscunt neque intelligunt; et non vident oculi illorum, ut non intelligant corda illorum, vers. (x)17, 18;

quod `non cognoscant, {9} non intelligant, et non videant' pro quod (x)non vera et bona insint, nam omnia quae ex propria intelligentia exeunt intus non sunt vera ac bona sed falsa et mala, exeunt enim ex proprio illius; quod hoc radicitus malum sit, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047, 1581, 3812 fin., 4328, 5660, 5786, 8480 {10}: [6] apud eundem, Cui assimilabitis Deum, et quam imaginem componetis cum Illo? sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; destitutus oblatione lignum non putrescet eligit; artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile, non commoveatur, xl 18-20;

`sculptile quod fundit artifex' pro doctrina falsa quae {11} ex proprio, `conflator auro obducit, et catenas argenti conflat,' pro quod per {12} ratiocinia faciat ut falsa doctrinae appareant vera {13}: [7] apud eundem, Ego Jehovah vocavi te in justitia, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes tenebris; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, nec laudem Meam sculptilibus, xiii 6-8;

ibi de Domino, quod ille `Jehovah,' et quod ab Ipso omnis sapientia et nihil ab homine; quod de Domino ibi agatur, patet; quod Ipse ibi [sit] `Jehovah,' etiam patet, nam dicitur quod `Jehovah vocavit Ipsum in justitia,' et dein `Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo'; quod ab Ipso omnis sapientia quae vitae, significatur per quod `aperturus oculos caecos, et educturus e carcere vinctum, et e domo claustri sedentes tenebris'; quod nihil sapientiae ab homine, significatur per quod `laudem Meam non dabo {14} sculptilibus.' [8] Per `sculptilia' etiam significantur {15} quae propriae intelligentiae sunt in sequentibus his locis: apud Esaiam, Et venit currus viri, par equitum, et respondit, et dixit, Cecidit Babel, et omnia sculptilia confregit in terram, xxi 9:

apud eundem, Tunc immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui {16}, et amictum fusilis auri tui {16}, disperges ea sicut (x)menstruatum, stercus vocabitur id, xxx 22:

apud Jeremiam, Quare ad iram provocarunt Me per sculptilia sua, per vanitates alienigenarum? viii 19:

apud Hoscheam, Vocaverunt seipsos, sic iverunt propter se ipsos; balibus sacrificant, et sculptilibus suffiunt, xi 2:

apud Moschen, Maledictus vir qui fecerit sculptile aut fusile, abominationem Jehovae, opus manuum artificis, Deut. xxvii 15. @1 facias IT$ @2 vocant fortunam vel casum$ @3 qui confidunt propriae intelligentiae$ @4 i tamen$ @5 See Volume I, p. 546$ @6 doctrinis$ @7 prosunt IT$ @8 i illi$ @9 i et IT$ @10 pro quod non verum et bonum insint, nam omnia quae ex propria intelligentia prodeunt, sunt talia quae ipsius hominis sunt, ita falsa et mala$ @11 quia$ @12 per quod IT$ @13 illa quae ibi ut appareant bona et vera$ @14 det$ @15 i illa$ @16 sui IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church