Arcana Coelestia (Elliott) n. 892

Previous Number Next Number See English 

892. Quando homo regeneratus est, tunc primum in statum libertatis venit; antea in statu servitutis fuit; servitus est cum imperant cupiditates et falsitates, libertas cum affectiones boni et veri; quod quomodo se habet, nusquam homo percipit quamdiu in statu servitutis est, sed tunc primum quando in statum libertatis venit: cum in statu servitutis est, hoc est, cum cupiditates et falsitates imperant, putat homo qui ab illis subjugatus est, quod in statu libertatis sit; sed crassa est falsitas, aufertur enim tunc a jucundo cupiditatum et voluptatum inde, seu a jucundo amorum suorum, et quia a jucundo, apparet ei sicut liberum; quisque dum a quodam amore ducitur, quocumque aufertur, dum sequitur, liberum putat; sed sunt diabolici spiritus, in quorum consortio et quasi torrente est, qui auferant eum; hoc putat homo liberrimum esse, et quidem in tantum ut credat, si privaretur hoc statu, quod in vitam miserrimam veniret, immo quod non in aliquam; et hoc non solum ex eo quod nesciat dari aliam vitam, sed etiam ex eo quod impressiones captaverit quod nemo in caelum venire possit nisi per miserias, paupertatem, et voluptatum privationes; sed quod hoc falsum sit, a plure experientia mihi scire datum est; de qua experientia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Homo nusquam in statum libertatis venit antequam regeneratus est et per amorem boni et veri ducitur a Domino; in quo statu cum est, tunc primum scire et percipere potest quid liberum, quia tunc quid vita, et quid vera vitae jucunditas, et quid felicitas; prius ne quidem scit quid bonum; id quandoque summum bonum vocat quod summum malum: qui in statu libertatis a Domino sunt, cum vident, magis cum sentiunt vitam cupiditatum et falsitatum, ita eam abhorrent sicut qui infernum ante oculos apertum vident: sed quia ignotissimum plerisque est quid vita libertatis, licet his paucis dicere quid sit, nempe quod vita libertatis, seu libertas, solummodo sit duci a Domino. Sed quia plura sunt quae obveniunt quin homo credere possit quod illa vita sit vita libertatis, tam quia tentationes subeunt, quae fiunt 'ob causam ut liberentur a dominio spirituum diabolicorum, quam quia non aliud jucundum et bonum norunt quam cupiditatum ex amore sui et mundi; tum etiam quia falsam opinionem conceperunt de omnibus quae sunt vitae caelestis, quare non possunt per descriptiones ita erudiri quam per vivas experientias, ideo, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus {1} illas licet adducere. @1 For full explanation de libero hominis see n. 2870-2893.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church